monumenta.ch > Ambrosiaster > 1
Ambrosiaster, In Epistolas Beati Pauli, 12, PROLOGUS. <<<     >>> II.

CAPUT PRIMUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 (Vers. 1-4.) Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis eius, quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae quam promisit Deus verax ante tempora saecularia: manifestavit autem temporibus suis in praedicatione verbum suum, quod creditum est mihi, secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei; Tito germano filio secundum communem fidem.
2 Gratia et pax a Deo Patre, et Domino Iesu Christo Salvatore nostro. Decretum donum a Deo, quod ante saecula promiserat, tempore Salvatoris in praedicatione apostolorum manifestatum declarat; sic enim promiserat. Quod etiam sibi creditum dicit, ut gentibus insinuaret praedestinatam misericordiam Dei; ut et Titus verus eius filius, id est, secundum Evangelium (hoc est enim verum, quod aeternum est) hanc Dei voluntatem et sollicite suspiciens praedicaret gratiam Dei et pacem, ut accepto dono pacifici fiant cum Deo et Patre; quia omnia ex ipso sunt, et Christo Iesu Salvatore nostro, quia et ipse liberavit nos a morte.
3 (Vers. 5-11.) Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego tibi disposui. Si quis est sine crimine, unius mulieris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut inobsequentes. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non protervum, non iracundum, non vino deditum, non percussorem, non turpia lucra appetentem: sed hospitalem, benignum, prudentem, iustum, sanctum, continentem, tenacem eius sermonis, qui secundum doctrinam fidelis est; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere.
4 Sunt enim multi non obedientes, vaniloqui et seductores, maxime ii qui sunt ex circumcisione, quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia. Manifesta sunt, quae lecta sunt; episcopum enim et sanctum in operibus, et verbis prudentem ordinari vult; ut et fratres exhortari possit, et contradicentes convincere, maxime eos qui erant ex Iudaeis, qui sub nomine Christi iudaizare docebant [Galat. II, 4], quos alibi falsos fratres appellat. Renati enim in Christo, non puri erant christiani; partim enim Legem, partim Christum venerari volebant. Hos dicit, qui domos subvertebant prava ista doctrina. Duplici enim genere turpibus lucris studebant; quia ideo haec magis agebant, ut placerent Iudaeis, a quibus sumptus sperabant, ut pecuniam lucrifacerent et praeputium.
5 Hi erant quaestus eorum, sicut Dominus dicit Iudaeis: Ambulatis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum [Matth. XXIII, 15]. Haec duo turpia lucra appellat; quia qui sub nomine Dei docet, et non devotionis causa, sed quaestus, turpis lucri captator est: similiter et qui per circumcisionem aliquem vult acquirere.
6 Unde alibi ait: Et gloria in pudendis eorum [Philip. III, 19].
7 (Vers. 12, 13.) Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta: Cretenses semper mandaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est. Quidam ex Cretensibus melioratus per disciplinam Dominicam, quid sentiendum esset de Cretensibus indoctis expressit, quod et mali essent, et otiosi vellent comedere, malitia enim pasci volebant, qui cum nihil prosint, gestiunt et nocere. Duplex ergo malum est. Tales erant Cretenses; unde istum prophetam appellat, sed in causa Cretensium.
8 Tam vera enim hunc illis asserit locutum, ut prophetam; falli enim prophetam impossibile est.
9 (Vers. 14.) Quam ob causam argue illos dure, ut sani sint in fide, [Rom. edit., non attendentes . . . . hominum avertentium, etc.] non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate. Insistendum praecipit in correptione illorum, ut converti possint, et illa sectari quae iusta sunt, et lege Dei condigna, avertentes se a iudaicis fabulis; quia in Lege nemo iustificatur apud Deum, quanto magis in mandatis hominum!
10 Quidquid enim adversum veritatem opponitur, humana inventio est; nescientes enim vim Scripturarum, et interiora verborum Legis, colorem sequuntur, non saporem. Ideo fabulas dicuntur narrare, non veritatem; putant enim numquam recedendum ab iis, quae Moyses tradidit, ut puta de escis, aut coniugiis, aut neomeniis, aut sanguine mustelae, vel domo immunda diebus septem; cum sciant primores suos Abraham, Isaac et Iacob sine his iustificatos, et Dei amicos appellatos; et Ezechiele propheta contestante, quia propter quod legem Dei et iustificationes eius profanaverint, praecepta acceperunt et mandata non bona, in quibus iustificari non possent.
11 Unde et Dominus ait Iudaeis: Quia haec ad duritiam cordis vestri scripsit Moyses [Marc. X, 5]. Hinc est unde et Petrus apostolus: Quid imponitis, inquit, iugum supra cervices fratrum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare [Act. XV, 10]? Nam si utilia fuissent, tunc data essent, quando et Lex in tabulis data est: sed quia post tanta signa prodigiorum, et Legem editam irreverentes et diffidentes et cervicosi inventi sunt, talia ac tanta acceperunt mandata, in quibus respirare non possent. Hinc factum est, ut et boni laborarent cum malis, accepturi mercedem.
12 Haec ergo pro vindicta data sunt, ita ut tempore quo promissum advenit donum Dei, misericordia Dei relaxaret omnia, quae prius interdixerat. Quod non intelligentes Iudaei, sub iugo permanent, et quorumdam libertatem his volunt vinculis obligare; ideoque hos obiurgandos admonet, ut ab his avertantur.
13 (Vers. 15.) Omnia quidem munda mundis: his vero qui contaminati sunt et sine fide, nihil mundum, sed inquinata est eorum et mens et conscientia. Istos mundos esse significat, qui et qua causa interdicta sunt, norunt, et qua causa concessa sunt postea. Nam si in Genesi legitur quia omnia quae fecit Deus, bona sunt [Genes. I, 31], dubium non est quia et munda sunt: qui vero non intelligunt, immundi sunt; accusatores enim Scripturae sunt.
14 Si enim bona facta leguntur, cur interdicuntur quasi exsecrabilia? Si exsecrabilia non sunt, quia bona sunt; propter duritiam cordis interdicta noscuntur, quia indigni habiti sunt tota uti Dei creatura. Nam qui a melioribus prohibiti videntur, horum mens et conscientia inquinata est; quia creaturam Dei accusant, ut excusent semetipsos.
15 (Vers. 16.) Deum profitentur se nosse, factis autem negant; quoniam sunt exsecrabiles, inobedientes, et ad omne opus bonum reprobi. Quamvis ad omnes haereticos pertineat dictum, hoc tamen de Iudaeis intelligitur locutus, qui se Abrahae Deum solos dicunt scire, operibus vero abnegant, sicut dicit Dominus: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis [Ioan. VIII, 39]. Quomodo ergo possunt Deum Abrahae scire, qui mysterium et fidem eius ignorant, non Evangelii opera sectantes, sed legis factorum in neomeniis, et circumcisione, et caeteris, perturbatores, impii et irreverentes? Haec sunt opera, quae Deum nesciunt.



Ambrosiaster, In Epistolas Beati Pauli, 12, PROLOGUS. <<<     >>> II.
monumenta.ch > Ambrosiaster > 1